- PODIOLENUM
- PODIOLENUMin Arausionensi Dioecesi, aburbe Arausione non multum abest, a Caderossa minus, Prioratum habet St. Iohannis Baptistae titulô illustrem, ac Cluniaco subiectum. Dictum a situ, quod in podio seu monte Rhodano imminente positumsit. Ita enim olim montem Galli dixêre, unde tot locis Podii nomen, quae in celsis montibus posita. Ex Podio dein Podiolum et hinc Podiolenum. Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.